monumenta.ch > Plinius > sectio 152

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 152
{XLIII} Poterant videri dicta omnia, quae in pretio sunt, ni restaret res maximi quaestus non sine pudore dicenda. certum est quippe carduos apud Carthaginem Magnam Cordubamque praecipue sestertium sena milia e parvis reddere areis, quoniam portenta quoque terrarum in ganeam vertimus serimusque etiam ea, quae refugiunt cunctae quadripedes.